Hľadaný výraz: Mt 11,25-27; Lk 10,21-22, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
25 In illo tempore respondens Iesus dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. 26 Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. 27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.

21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te. 22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ”.

1

mail   print   facebook   twitter